RESPONSORIUM seu RESPONSORIUS Cantus

RESPONSORIUM seu RESPONSORIUS Cantus
RESPONSORIUM seu RESPONSORIUS Cantus
apud Alcuinum, Poem. 3.
Hymnos, ac Psalmos et Responsoria festis
Congrua promemus subter testudine Templi:
Cantûs Ecclesiastici in Romana Ecclesia species est, qui post Lectiones in Maturino proferri solet. Dictus a respondendo, quod unô desinente alter respondeat: differt ab Antiphona, quod in Antiphonis unus dicat versum, in responsoriis autem chori versibus alternent. Origo ab Italis, qui Responsoria primum traduntur invenisse, sicut Antiphonas Graeci. Isidoro de Eccl. Offic. l. 1. c. 8. Responsoria ab Italis longô tempore ante (Antiphonas) sunt inventa, et vocata hôc nomine, quod unô canente Chorus consonando respondeat. Micrologo et Radulpho Historia dicitur, qua de re vide Macros Fratres in voce Historia. Repetit autem Chorus communiter partem Responsorii tantum, quod in aliquibus tamen sollennitatibus integre replicatur: ut post primam lectionem, in nocte Nativitatis, in Festo Resurrectionis et primâ Dominicâ Adventus. Ultimum Responsorium Dominicarum olim per annum erat, quod incipit Duo Seraphim et de S. Triade agit; introductô vero Hymnô Te Deum, translatum id est in calcem penultimae lectionis etc. Plura apud Macros praefatos in Hierolex. et supra Graduale. De Responsorio vero Hortationis, vide quae supra diximus, in voce Invitatorium. Hinc Responsoriale Hadriani Papae de quo Amalarium vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Gradual — • In English often called Grail, is the oldest and most important of the four chants that make up the choir s part of the Proper of the Mass Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Gradual     Gradual …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”